MAINADARIUS

MAINADARIUS
MAINADARIUS
item Mesnadarius, in Aragonia, est, uti habet Vitalis Episcop. Oscensis, qui de genere Ricorumh minum, saltim ex Patris linea oriundus, inter domesticos Principis aut in eius familiam cooptatus est; a Mosnada, contracte pro Maisonada. Lat. Mansio. Ricorum nempe hominum dignitati proximus erat Mesnaderiorum iste Militaris seu Equester ordo: quibus quae dabantur a Regibus stipendia, ut a prioribus etiam, nomine differrent, Cavallerias de Mesnada seu Mesnaderias, vocari consueverunt, Hieron. Blanca Commentar. Rerum Aragonic. His itaque quae addicta erant praedia, Mesnadae appellatae sunt. Alias Maunada seu Mesnada, apud Scriptores medii aevi, pro militaribus catervis ac sodalitatibus, maxime praedonum ac latrunculorum, qui in familias quodammodo coeunt, non raro occurrit. Unde Masnadum facere, in exercitum ire est, in Bulla Gregorii IX. A. C. 1231. apud Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”